Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 96

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q96

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Verum enimvero quo pacto profitemur, nos in ecclesiam, rem creatam, credere; qui in solum Deum credere debemus? Resp. Nempe quamquam res creata ab hominibusque conflata ecclesia est: habet illa tamen caput Christum ipsum verum Deum; habet Spiritum Sanctum, qui illam perpetuo docet et instruit, eamque efficit, teste Apostolo; sponsam immaculatam et inculpatam Christi (Ephes. v. 27); et 'columnam atque stabilimentum veritatis' (1 Tim. iii. 15). Sed et dogmata et doctrina illius nequaquam humana verum divina sunt. Quando itaque nos in illam credere profitemur; intelligimus, nos credere in traditas divinitus sacras illius Scripturas et inspirata a Deo dogmata. Ait enim Scriptura (2 Pet. i. 21), actos a Spiritu Sancto locutus fuisse sanctos Dei homines. Similiter et Paulus (1 Thess. ii. 13): 'Non ut sermonem hominum excepistis, sed (sicut revera est) ut sermonem Dei.' Hinc adducimur ad fidem habendam non modo sacro Evangelio ab Ecclesia recepto, de quo Christus ipse præcepit (Marc. i. 15): 'Credite Evangelio; verum etiam reliquis omnibus sacris Scripturis et synodicis decretis.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Eph.5.27; 1Tim.3.15; 2Pet.1.21; 1Thess.2.13; Mark.1.15

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.