Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 21

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q21

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Poro quid de malis Angelis sentiendum nobis? Resp. Ipsos quidem bonos omnino a Deo creatos fuisse: quidquid enim fecit Deus, bonum fecit; sed propria voluntate sua improbos evasisse; prout testatur Dominus noster de principe Dæmonum loquens (Ioh. viii. 44): 'Ille homicida fuit ab initio, nec in veritate stetit. Non enim est in illo veritas. Quando mendacium loquitur, de suis loquitur. Nam mendax est, illiusque pater.' Hi impietatis omnis auctores et signiferi divinæque majestatis blasphemi obtrectatores sunt; hi mentium humanarum deceptores; tum ipsimet tum instrumenta ipsorum, tradente Scriptura (1 Pet. v. 8): 'Sobrii estote, vigilate. Nam adversarius vester Diabolus tanquam leo rugiens obambulat, quærens quem deglutiat.' Quæ quanquam ita comparata sunt, sciendum tamen, non posse Dæmones vim ac violentiam suam in hominem ullum ullamque rem aliam nisi Deo indulgente exercere, teste Scriptura (Matt. viii. 21): 'Rogabant vero illum Dæmones ac dicebant: siquidem nos expellis, permitte nobis abire in gregem porcorum. Ille vero dixit eis: Ite.' Porro illud etiam cuivis exploratum esse debet, minime in illorum manu positum esse, ut peccare hominem cogant, quem suis duntaxat instigationibus illecebrisque in fraudem et errorem deducunt. Est enim libertate sui arbitrii homo præditus, cui libertati nec Deus ipse vim ullam necessitatemque infert. Ceterum quoniam æternis, suppliciis pœnisque multati Dæmones sunt, idcirco nullo unquam tempore divinæ gratiæ misericordiæque participes fieri possunt, ut dictum est (Matt. xxv. 41): 'Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui Diabolo angelisque ejus præparatus est.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: John.8.44; 1Pet.5.8; Matt.8.21; Matt.25.41

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.