Pars I. De Fide
Quæst. Suntne vero et aliæ quædam Dei solius Proprietates?
Resp. Proprietates divinæ sane innumerabiles sunt; quæ tamen ut ad salutem utiles hactenus recensuimus; illæ satis demonstrant nobis, quam de Deo habere conveniat sententiam. Tu itaque, reliquis sepositis, firma immotaque fide crede, unum in trinitate personarum Deum esse, omnipotentem, omnipræsentem, omniscium, natura immutabilem atque sempiternum.