Pars I. De Fide
Quæst. Tertium, quod in hoc Articulo docetur, quid est?
Resp. Nullum aliud ecclesiæ fundamentum esse, quam Christum solum secundum verba Apostoli (1 Cor. iii. 2): 'Fundamentum aliud nemo jacere potest, præter id, quod jactum est, quod est Iesus Christus.' Quamvis autem semel alicubi Apostoli et Prophetæ fundamenta fidei et Ecclesiæ dicantur, veluti quum Ioannes ait (Apoc. xxi. 14): 'Magnam urbem Hierosolymam muro super duodecim fundamenta exstructo septam esse, fundamentisque inscripta esse nomina duodecim Apostolorum Agni.' Sed et Paulus affirmat (Eph. ii. 20): 'Nos exædificatos esse super fundamento Apostolorum et Prophetarum.' Id vero ita accipiendum est, quod Prophetæ et Apostoli non simpliciter et primario fidei fundamenta sint; nam ejusmodi fundamentum solus est Christus: sed secundum quid et secundarium, quod illi, ut propinquiores et viciniores, super salutarem Iesu Christi Domini nostri doctrinam structi sint, primique omnium fuerint, qui fldem Christi per totum terrarum orbem propagarint. Non enim super mortales homines, sed super semet ipsum et divinam doctrinam suam ecclesiam fundavit Christus. Ad hæc item ex hoc articulo docemur, Christum solum ecclesiæ suæ caput esse secundum doctrinam Apostoli (Ephes. v. 23); 'Quoniam vir uxoris caput est, ut et Christus caput Ecclesiæ, qui et corpori toti salutem dat.' Et alibi (Col. i. 18): 'Ipse corporis ecclesiæ caput est, qui principium est et primogenitus ex mortuis, ut in omnibus primas ipse teneat.' Tametsi vero antistites in ecclesiis, queis præsunt, capita earum dicuntur: sic illud tamen accipiendum, quod ipsi vicarii Christi in sua quisque provincia et particularia quædam capita sint, dicente Scriptura (Act. xx. 28): 'Attendite vobis et toti gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, ad pascendam ecclesiam Dei, quam suo sibi sanguine acquisivit.' Ita nimirum, ut Christus ipse pastorum princeps sit, teste Petro (1 Pet. v. 4): 'Cum apparuerit ille pastorum princeps, reportabitis coronam gloriæ nunquam marcescentem.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: 1Cor.3.2; Rev.21.14; Eph.2.20; Eph.5.23; Col.1.18; Acts.20.28; 1Pet.5.4