Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 94

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q94

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quodnam octavum Ecclesiæ est præceptum? Resp. Ut ne profani homines bona nummosque ecclesiæ vi auferre aut ad privatas necessitates suas intervertere ausint. Ceterum ad sacrorum Antistites hæc cura pertinet, ut de bonis ecclesiæ mundum aliaque illi necessaria comparent: ut victum et vestitum iis, qui ecclesiæ ministrant, et egenis et peregrinis suppeditent, docente ita Scriptura (Act. xi. 29): 'Discipuli autem, prout cuique suppetebat, statuerunt in usum fratrum in Iudæa habitantium mittere. Quod etiam fecerunt, mittentes senioribus per Barnabam et Saulum.' Præterea minime æquum est, sive Sæculares, sive Pontifices ipsos, qui in Ecclesia aliqua sacrorum antistites sunt, nummos illius aut res mobiles alias sive testamento legatas, sive dono datas, quovis rnodo intercipere, in propriosque usus suos convertere, ne vim et subversionem pia donantis intentio perpetiatur.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Acts.11.29

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.