Pars I. De Fide
Quæst. Vellem sane paullo clarius distinctiusque isthoc sacræ Trinitatis mysterium percipere.
Resp. Atqui nulla profecto similitudine fieri potest, ut plene perfecteque res illustretur; ut evidenterque apud animum nostrum proponatur, quonam tandem pacto Deus essentia unus, idemque personis trinus sit. Quod nulla penitus imagine, nullo exemplo, satis declarari posse, Deus ipsemet, cui Jehovæ nomen est, per Prophetam testificatur (Jes. xlvi. 5): 'Cui me adsimilastis? cui me æquastis? et cui comparavistis me, consimilemque fecistis, ut illi similis sim?' Adeo ut nullus intellectus, non modo humanus, sed ne angelicas quidem hoc comprehendere, nulla eloqui valeat lingua. Quamobrem rectissime cum Apostolo dixerimus (2 Cor. x. 5): 'Destruentes ratiocinationes, omnemque celsitudinem, quæ attollitur adversus cognitionem Dei, et captivam ducentes omnem cogitationem in obedientiam Christi.' Firma fide credimus, Deum Patrem, ab æterno, et in æternum reapse exsistentem, eundemque a nullo prorsus oriundum generare Filium, Spiritumque Sanctum producere. Qua de re plenius uberiusque in Symbolo suo magnus Athanasius tractat. Hac fidei simplicitate contenti nihil ulterius exquirimus ac scrutamur. Scrutator enim disputatorque divinæ majestatis vetatur a scriptura dicente (Sirach. iii. 20): 'Difficiliora quam pro tuo captu ne require: et viribus tuis fortiora ne scrutare. Quæ tibi mandata sunt, ea meditare. Non enim indiges iis, quæ occulta sunt. In iis, quæ supervacua tibi sunt, ne curiosus esto.' Hoc igitur nobis satis sit, quod sacra legis antiquæ Scriptura, dum Deum unum proponit, simul nobis trinitatem personarum exponit (Gen. i. 26): 'Dixit Dominus Deus, faciamus hominem ad imaginem nostram et ad similitudinem;' et (cap. iii. 22): 'Ecce Adam ut unus nostrum jam factus est;' et (cap. xi. 7): 'Age, descendamus et confundamus illic linguas eorum: ut ne alii aliorum voces exaudiant.' Declarat id ipsum manifeste et Propheta, qui ait (Jes. vi. 3): 'Et clamabat alter (Angelus) alteri, dixitque: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Zebaoth. Plena est omnis terra gloria illius.' Pariter et sacer Psalmista (Psa. xxxiii. 6): 'Verbo Domini cœli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis exercitus eorum.' De quo fusius latiusque sacræ literæ Doctoresque ecclesiastici agunt.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Isa.46.5; 2Cor.10.5; Sir.3.20; Gen.1.26; Gen.3.22; Gen.11.7; Isa.6.3; Ps.34.6