Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 64

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q64

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Annon et aliqui sic diem suum obeunt, ut beatorum damnatorumque medii sint? Resp. Hujusmodi homines nulli reperiuntur. At illud probe constat, sceleratos homines non paucos de orci claustris eripi atque liberari, non sua quidem ipsorum pœnitentia sive confessione, quemadmodum Scriptura dicit (Psa. vi. 5): 'Quis enim confiteatur tibi in inferno?' et loco alio (Psa. cxv. 17): 'Non laudabunt te mortui, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum,' verum piis superstitum officiis et ecclesiæ pro ipsis deprecationibus, præcipue vero per incruentum (Liturgiæ) sacrificium, quod Ecclesia pro vivis mortuisque omnibus communiter, quemadmodum et Christus pro iis pariter mortuus est, quotidie offert. Ceterum haudquaquam suapte opera animas hujusmodi ex inferis liberari, docet Theophylactus in caput sextum Lucæ, ea Christi verba, quibus potestatem remittendi peccata in terra sibi vindicat, exponens (immo in cap. v. 24, p. 236, Rom.): Observa, inquit, remitti peccata in terra. Quamdiu enim in hac terra commoramur, peccata nostra expungere possumus; at postquam e terra demigravimus, non possumus deinde ipsimet ope confessionis peccata nostra inducere. Jam enim oppessulatæ sunt fores. Et in cap. xx. Matt. enarrans hæc verba (vers. 13): Colligantes manus illius ac pedes; per quæ animæ facultates activæ designantur, ait: In seculo quidem præsenti agere operarique licet; at in futuro vinciuntur omnes activæ facultates animæ, nec tum boni quidpiam efficere possumus in compensationem nostrarum noxiarum. Et in cap. xxv. ejusdem Evangelii (p. 108): Non est pœnitentiæ operationisque tempus post discessum ex hac vita. Quibus ex verbis clarum evadit, ab excessu suo leberari per se animam, pœnitentiamque agere non posse, nihilque ejusmodi moliri, quo infernis eximatur vinculis. Solæ igitur sacræ liturgiæ precesque et eleemosynæ, quæ animæ caussa a viventibus præstantur, illam plurimum adjuvant, atque ex Acheronte redimunt.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Ps.6.5; Ps.116.17

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.