Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 9

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q9

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Atqui si unus Deus est, necesse videtur, illum etiam unicam tantumodo personam esse? Resp. Nihil necesse est. Quippe secundum naturam et essentiam Deus unus est; at personis trinus. Quod ex ipsius Servatoris nostri, ad Apostolos suos loquentis, doctrina satis claret (Matt. xxviii. 19): 'Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti.' Unde patet, in una et eadem Divinitate tres omnino esse personas; Patrem, Filium et Spiritum Sanctum; Patrem, qui ante secula, de propria essentia sua, Filium gignit, ac Spiritum Sanctum emittit; Filium, a Patre ante secula genitum, illique consubstantialem; Spiritum Sanctum, ab omni æternitate de Patre procedentem, Patrique ac Filio coëssentialem. Quam rem hisce verbis exponit divinus Damascenus (Lib. I. c. xi.): Filius, et Spiritus Sanctus ad caussam unam, nempe Patrem, referuntur. Idem alio loco (cap. x.): Filius a Patre per modum generationis exsistit: Spiritus Sanctus itidem a Patre est; at non per modum generationis verum processionis. Porro et Gregorius Theologus, in verba Apostoli ad Romanos (xi. 36): 'Ex illo, et per illum, et in illum omnia;' sic loquitur (de Spiritu S. f. 64, Ald. p. 604, Par. adde p. 431): Primum (nimirum ex illo), Patri reddemus: secundum Filio: tertium Spiritui Sancto: ut inde palam fiat, exsistere re vera in Divinitate Trinitatem. Tum præterea quare æquali ratione nullaque differentia ant exceptione in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti baptizemur? Quapropter quod secundum naturam Pater est: id ipsum et Filius et Spiritus Sanctus est. Atqui Pater natura verus et æternus Deus est, rerumque omnium, quæ sub adspectum veniunt aut non veniunt, conditor; talis igitur omnino tum Filius est, tum Spiritus Sanctus, sibique invicem consubstantiales sunt, docente ita Joanne Evangelista (1 Joh. v. 7): 'Tres sunt, qui testificantur in cælo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.' Unum illud tamen his in verbis singillatim excipiendum, quod in essentia divina Filii Sanctique Spiritus caussa Pater est, quod ambæque hac personæ ab illo originem habent: at ipsemet ab nemine. Hunc in modum ab ipsa æterna Veritate, Jesu Servatore nostro, edocti sumus: hunc in modum de sanctis Apostolis accepimus: hunc omnino in modum, et non alium, universales particularesque Synodi una cum doctoribus Ecclesiæ docuerunt, tradiderunt, sanxerunt. Idemque consimiliter Orthodoxa ac Catholica Ecclesia nostra tenet docetque. Hanc eandem ob fidem sanguinem suum sancti Martyres profuderunt, mortemque cum vita præsente commutarunt. Hoc plane et nos modo, ex toto corde nostro, sine ulla titubatione credere, atque hanc firmam et inconcussam servare fidem, illiusque caussa, si necesse sit, mortem oppetere debemus; ob spem nimirum æternæ salutis nostræ, adminiculantibus etiam bonis operibus nostris, quorum præmia fructusque sempiternos in cælo percepturi sumus.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Matt.28.19; Rom.11.36; 1John.5.7

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.