Pars I. De Fide
Quæst. De reliquis autem rebus creatis quid statuendum nobis est?
Resp. Hoc nimirum, quod Deus verbo jussuque suo cuncta e nihilo fecerit; quodque post reliqua omnia hominem creaverit, illumque herum ac dominum rerum, quæ sub cœlo sunt, omnium constituent, dicens (Gen. i. 26): 'Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem; et dominentur piscibus maris, et volucribus cœli, et jumentis, et orbi terrarum universo.' Idem et sacer Psaltes adstruit (Psa. viii. 6): 'Præfecisti eum operibus manuum tuarum; subjecisti omnia sub pedes illius: oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres cœli, et pisces maris, qui semitas marinas perambulant.' Et paullo antea (v. 5): 'Paullo minorem Angelis fecisti eum, gloria et honore coronasti eum.' Quoniam vero mandatum Dei in Paradiso, quum adhuc in statu innocentiæ homo esset, neglexit de vetitoque fructu carpsit gustavitque; ea re honoribus fortunisque omnibus, queis tempore integritatis suæ ornatus fuerat, subito exutus, beatoque pulsus horto, talis omnino evasit, qualem illum Propheta depingit (Psa. xlix. 20): 'Homo quum in honore esset, non intellexit.' Comparatus est brutis jumentis, iisque similis factus est. Ideoque hanc sententiam audivit (Gen. iii. 10): 'Terra es, et in terram reverteris.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Gen.1.26; Ps.8.6; Ps.5.5; Ps.50.20; Gen.3.10