Pars I. De Fide
Quæst. Quamobrem filius Dei vocatur Unigenitus?
Resp. Filium Dei unigenam esse, id manifesto comprobat Scriptura (Ioh. i. 14): 'Vidimus gloriam ipsius, ut gloriam unigeniti a Patre.' Et paulo post (v. 18): 'Filius unigenitus, qui est in sinu Patris.' Unigena autem ea re dicitur, quod unus duntaxat natura Dei filius est; reliqui vero, quotquot Dei filii nuncupantur, per gratiam atque adoptionem, non per naturam id nominis habent; uti fideles omnes et electi Dei. Quæ filialis adoptionis gratia per Christum conceditur, teste Scriptura (Ioh. i. 12): 'Quotquot receperunt illum, illis potestatem fecit, ut filii Dei fierent.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: John.1.14; John.5.18; John.1.12