Pars I. De Fide
Quæst. Quartum, quod hic docet Articulus, quid est?
Resp. Docet unumquemque Christianum oportere ipsum morem gerere subjectumque esse ecclesiæ secundum doctrinam Christi, quæ ita habet (Matt. xviii. 17): 'Quod si neque ecclesiæ obtemperet, sit tibi velut ethnicus ac publicanus.' Ad hæc ea etiam instructa potestate est ecclesia, ut per synodos œcumenicas examinare atque approbare queat scripturas; cognoscere item ac judicare de actis Patriarcharum, Pontificum, Episcoporum, eosque pro gravitate delicti, multis pœnisque canonicis mulctare: est enim columna atque fundamentum veritatis, dicente Apostolo (1 Tim. iii. 15): 'Ut scias, quomodo versari oporteat in domo Dei; quæ est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Matt.18.17; 1Tim.3.15