Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 92

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q92

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Sextum Ecclesiæ præceptum quodnam est? Resp. Ut Deum optimum maximumque pro omni hominum ordine ac statu pie veneremur. Primum pro spiritualibus: nimirum pro sanctissimo Patriarcha, pro Metropolita et Episcopo nostræ provinciæ cleroque universo. Tum pro rege, pro præside provinciæ, pro senatu omni et rep., pro exercitu et legionibus; sed vero inprimis pro iis orandum, qui bene de ecclesiis merentur sedulamque navant operam, quo pacto orthodoxæ ac catholicæ religionis pomœria terminosque proferant, auctore Apostolo, qui ait (1 Tim. ii. 1): 'Adhortor igitur ante omnia, ut fiant; deprecationes, orationes, intercessiones, gratiarumque actiones, pro omnibus hominibus; pro regibus, omnibusque loco eminenti collocatis; ut quietam ac tranquillam vitam degamus in omni pietate atque honestate.' Nam bonum hoc est et acceptum coram Deo Servatore nostro. Porro et pro iis orandum, qui jam obdormierunt; nimirum qui in orthodoxa fide ex hominum vita demigrarunt. Denique etiam pro Hæreticis et Schismaticis, ut resipiscant atque ad germanam pietatis sanctimoniam ante supremum vitæ diem sese recipiant.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: 1Tim.2.1

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.