Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 19

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q19

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Iam quoniam primo loco Angelos creavit Deus, dic quæso quidnam de iis statuendum habemus? Resp. Angeli sunt Spiritus, ex non ente, in ens verum, ea fini a Deo conformati, ut et ipsum hymnis suis concelebrent illique appareant: et præterea hoc in orbe suo ministerio hominibus adsint, illisque in regnum Dei viam præeant. Est illis etiam urbium, regnorum, regionum, monasteriorum, ecclesiarum, hominumque item, tum religiosorum, tum secularium cura et tutela commissa. Cujus rei luculentum in Actibus Apostolicis commemoratur exemplum (cap. v. 19), Angelus autem Domini noctu forea carceris reclusit, illisque eductis dixit: 'Ite, et in templo consistentes omnia vitæ hujus verba populo exponite.' Et rursus (xii. 8): 'Ecce vero subito adstabat Angelus Domini, dixitque Petro: accinge te ocius, indue soleas, circumda tibi pallium et sequere me.' Et mox (v. 12): 'Verum ut ad se rediit Petrus, dixit: nunc vero plane scio, emisisse Dominum Angelum suum, meque eripuisse de manu Herodis, et de omni exspectatione populi Iudæorum.' Pari modo parvulorum infantum curam agunt, docente ipso Servatore nostro (Matt. xviii. 10): 'Dico enim vobis, quod Angeli illorum in cœlis perpetuo vultum patris mei, qui in cœlis est, intuentur.' Iidem preces et eleemosynas nostræ et benefacta reliqua ad divinam majestatem perferunt. Minime istuc quidem, quasi eleemosynas non animadverteret nostras, aut preces non ipse satis exaudiret Deus, sed quod illi pro nobis intercedunt. Et in antiqua lege, lege Mosaica nondum lata, legem voluntatemque Dei omnen majores nostros Angeli edocebant; eisque rectum salutis iter commonstrabant, teste S. Dionysio (Hierarch. Eccl. iv. p. 26). Postea vero quam promulgata lex erat, instruebant homines ducebantque ad bonum. Prout ipsa satis Scriptura arguit, dum et apparuisse Prophetis Angelos, et futura aperuisse, prodit. Veluti quum Iosephum Angelus præmonuit, caveret sibi a sanguinario Herodis proposito (Matt. ii. 13): 'Surge, inquit, acceptoque puerulo illiusque matre, in Ægyptum effuge; et mane illic, donec dixero tibi. Certo enim puerulum ad necem quæsiturus est Herodes.' Rursus quando idem Virgini familiariter servire verebatur (Matt. i. 20); mox animum illi Angelus Domini addit, rectiusque edocet. Horum item indicio divina opera divulgantur: quemadmodum, nascente Christo (Luc. ii.), illum Bethlehemi jam modo in lucem editum esse, pastoribus nunciabant. Illi etiam, mandatu Dei localiter singulis hominibus præsto adsunt, et periculis quibuslibet nos eripiunt, animarumque nostrarum hostem propulsant, qui crudelissime discruciare hominem solet, quandocunque id sibi divino permissu licere intelligit. Iam quod sua nos custodia cælestis ille genius noster sepiat tueaturque, id ex hoc scripturæ dicto, de eo qui Domino unice confidit, satis apparet (Psa. xci. 11): 'Angelis suis de te præcipiet, ut custodiant te in omnibus viis tuis; attollent te manibus, ne ad lapidem pedem tuum offendas.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Acts.5.19; Acts.12.8; Acts.5.12; Matt.18.10; Eccl.4; Matt.2.13; Matt.1.20; Luke.2; Ps.92.11

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.