Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 84

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q84

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Secundum, quod hoc Articulo docetur, quodnam est? Resp. Hoc nimirum, Catholicam Ecclesiam non uni alicui loco etiam præcipuo et clarissimo nominis sui decus acceptum referre. Quotquot enim certis locis continentur ecclesiæ, particulares sunt, ut Ephesina, ut Philadelphiensis, ut Laodicena, ut Antiochena, ut Hierosolymitana, ut Romana, ut Alexandrina, ut ceteræ item. Verum enim vero inter particulares istas ecclesias illa mater reliquarum dicitur, quæ prima omnium præsentia Christi ornata fuit ac salutem æternam veniamque peccatorum accepit, et ex qua annunciatio Evangelii in totum terrarum orbem primum propagata est, teste ipsa Scriptura (Luc. xxiv. 47): 'Sic pati oportuit Christum et tertio die resurgere a mortuis et prædicari in nomine ejus pœnitentiam ac remissionem peccatorum in omnes gentes, facto initio ab Hierosolymis; vos autem harum rerum testes estis.' Et alibi (Act i. 8): 'Eritis mihi testes, cum Hierosolymis tum in universa Iudæa et Samaria et ad ultimos usque terræ fines.' Solet et illa prima salutari, quæ doctrinæ morumque sanctimonia super reliquas omnes ecclesias clarius effulsit, et coram qua ipsimet Apostoli actionum suarum rationem exposuerunt, prout testatur Scriptura, quæ dicit (Act xi. 2): 'Quum autem adscendisset Hierosolymam Petrus; disceptabant adversus illum, qui ex circumcisione erant, dicentes: Atqui ad homines incircumcisos ingressus es et una cum illis edisti.' Quibus respondebat Petrus (vers. 17): 'Ego vero quis eram, ut Deum inhibere possem? quibus illi auditis acquieverunt Deumque collaudarunt dicentes: jam itaque et gentibus pœnitentiam ad vitam concessit Deus?' Et paullo post (vers. 22): 'Pervenit is rumor ad aures ecclesiæ, quæ Hierosolymis erat, de istis. Itaque Barnabam miserunt, qui Antiochiam usque iret.' Et alibi (Act. xv. 2): 'Statuerunt, ut adscenderunt Paulus et Barnabas et quidam præterea alii de suis ad Apostolos et seniores Hierosolymam super hac quæstione' (vers. 22). 'Tum placuit Apostolis et senioribus, una cum tota Ecclesia delectos ex sese viros Antiochiam mittere cum Paulo et Barnaba cum literis hujusmodi' (vers. 28): 'Visum est Spiritui Sancto et nobis, ne quid amplius imponeremus vobis oneris præter hæc necessaria.' Etiam alio loco (Act. xvi. 4): 'Quum autem transirent per civitates, servanda illis tradebant dogmata, quæ decreta erant ab Apostolis et senioribus qui erant Hierosolymis.' Est itaque haud dubie mater et princeps Ecclesiarum omnium Ecclesia Hierosolymitana, quoniam ex illa in omnes orbis terminos diffundi cœpit evangelium; quamvis postea imperatores primos dignitatis gradus antiquæ novæque Romæ tribuerint ob majestatem Imperii, quæ iis locis domicilium habebat, secundum canonem tertium secundæ œcumenicæ Synodi Constantinopolitanæ (Adde Chalced. KH. Iustin. Neap. Διαταξ. ρλά., etc.). Eadem ecclesia Hierosolymitana postmodum catholica evasit, fide illius et doctrina ab omnibus gentibus communiter recepta.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Luke.24.47; Acts.1.8; Acts.11.2; Acts.11.17; Acts.11.22; Acts.15.2; Acts.15.22; Acts.15.28; Acts.16.4

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.