Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 108

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q108

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Quodnam quartum est mysterium? Resp. Sacerdotium, quod duum est generum, alterum spirituale, alterum sacramentale. Communione sacerdotii spiritualis orthodoxi omnes Christiani fruuntur, sicut docet Petrus Apostolus (1 Pet. ii. 9): 'Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem.' Et Ioannes in Apocalypsi (v. 9): 'Occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua et populo et natione et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes.' Atque prout sacerdotium hocce est, ita ejusdemmodi etiam fiunt oblationes; nimirum preces, gratiarum actiones, exstirpationes pravarum corporis cupiditatum affectionumque, voluntaria martyrii propter Christum susceptio ac perpessio ceteraque hujusmodi. Ad quæ ita cohortatur Apostolus Petrus (1 Pet. ii. 5): 'Ipsi quoque veluti vivi lapides ædificemini in domum spiritualem, sacerdotium sanctum, ad offerendum spirituales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.' Et Paulus (Rom. xii. 1): 'Adhortor vos fratres per misericordias Dei, ut præbeatis corpora vestra, hostiam viventem, sanctam, acceptam Deo, rationalem cultum vestrum.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: 1Pet.2.9; Rev.5.9; 1Pet.2.5; Rom.12.1

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.