Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 75

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q75

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Secundum Spiritus Sancti donum, quodnam est? Resp. Donum Intelligentiæ sive cognitionis arcanorum et occultæ voluntatis divinæ, de qua ita docet Scriptura (Exod. xxxvi. 1): 'Et omnis sapiens animo, cui data erat sapientia et scientia in illis; ut intelligenter sciret facere omnia opera pulchra et sancta, modo debito, secundum omnia ea, quæ præscripserat Dominus.' Et de sodalibus Danielis (Dan. i. 17): 'Et dedit illis Deus intelligentiam et prudentiam in omni literatura ac sapientia. Daniel autem intellectu omnis visionis et insomnii instructus erat.' Et alibi (Luc. xxiv. 45): 'Tunc aperuit illis mentem, ut intelligerent scripturas.' Et Apostolus (2 Tim. ii. 7): 'Det vero tibi Dominus intelligentiam in omnibus.' Intelligentiæ huic opposita est stultitia et incredulitas, de qua sic ait Dominus (Luc. xxiv. 25): 'O stulti et tardi corde ad credendum iis omnibus, quæ locuti sunt Prophetæ.' Et alio loco Apostolus (Gal. iii. 3): 'Adeo stulti estis, ut, quum in Spiritu cœperitis, nunc in carne perficiamini?
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Exod.36.1; Dan.1.17; Luke.24.45; 2Tim.2.7; Luke.24.25; Gal.3.3

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.