Pars I. De Fide
Quæst. Quam de Deo habere debeo opinionem?
Resp. Credere debes Deum in sancta Trinitate unum esse, secundum hæc scripturæ verba (Ephes. iv. 6): 'Unus Deus itemque omnium pater: qui super omnes, per omnes, in nobisque omnibus est.' Qui ut bonus, immo plus quam summe bonus, quamvis in semet ipso longe perfectissimus gloriosissimusque esset, quo tamen et alia Entia, gloriam ipsius celebrando, bonitatem ejusdem participarent, totum hunc mundum ex nihilo effinxit. Ceterum quidnam omnino in natura sua Deus sit, id ipsum res creata nulla satis assequi ac percipere potest: non visibilis modo sed ne invisibilis quidem, sive Angeli ipsimet, quoniam nulla penitus inter creatorem et rem creatam comparatio proportioque intercedit. Sed illud denique nobis ad pietatem satis esse potest (teste Cyrillo Hierosolymitano, Catechesi VI. p. 40, Morell.). Si recte tenemus, Deum nos habere, Deum unum, eumque sempiternum; atque similem semper et eundem sibimet ipsi: præterque illum, Deum exsistere neminem, quemadmodum idem ille Deus per Prophetam (Jes. xliv. 7) fatur: 'Ego (sum Deus) primus, et ego postea; et præter me non est Deus.' In quam sententiam et Moses, cum adhortatione, ita populum Israëliticum alloquitur (Deut. vi. 4): 'Audi Israël, Dominus Deus noster, Dominus unus est.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Eph.4.6; Isa.44.7; Deut.6.4