Pars I. De Fide
Quæst. Quot Catholicæ atque Orthodoxæ fidei Articuli sunt?
Resp. Orthodoxæ et Catholicæ fidei Articuli numero duodecim sunt secundum Symbolum Concilii primi Nicææ, et secundi Constantinopoli habiti. Quibus in Conciliis ita sunt accurate exposita, quæ ad fidem nostram attinent, omnia; ut neque plura neque pauciora a nobis credi oporteat, neque alio sensu intellectuque, quam quo Patres illi intellexerunt. Verumenimvero nonnulli horumce Articulorum clari per seque manifesti sunt, alii quædam occultius complectuntur, unde cetera etiam intelliguntur.