Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 27

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q27

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Quid est Arbitrium liberum? Resp. Liberum hominis Arbitrium est libera et absoluta illius voluntas, orta a ratione sive rationali anima ad bonum, aut malum efficiendum. Quibus enim in rebus mens ratioque inest, eas naturam cum potestate sui arbitrii conjunctam habere, eamque duce ratione libere exercere oportet. Hæc autem ratio quamdiu in statu innocentiæ homo stetit, hoc est, antequam peccaret, incorrupta et perfecta erat; per lapsum corrupta fuit. At voluntas, etiamsi quod ad appetitum boni, aut mali, illæsa maneret; nihilominus in nonnullis haud paullo propensior atque ad malum inclinatior evasit: in aliis rursus ad bonum. De quo ita loquitur magnus Basilius (in Iesai. xiv.): 'Per voluntatem quisque suam arbitriumque, aut semen sanctum, aut contrarium esse potest.' Audi sodes Paulum dicentem (1 Cor. iv. 15): 'Ego vos in Christo Iesu per Evangelium genui.' Audi et hæc Scripturæ verba (Ioh. i. 12): 'Quotquot illum receperunt, iis potestatem dedit, ut filii Dei fierent.' Quo sane sanctus doctor declarat, quamvis et ipsa hominis voluntas peccato originis misere labefactata fuerit; nihilominus etiam præsenti hoc tempore in cujusque arbitrio positum esse, ut bonus Deique filius sit, aut e contrario improbus filiusque Diaboli. Hoc omne, inquam, in manu atque potestate hominis situm est, ita tamen, ut in bonum divina gratia homini adjutrix sit, eumque item a malo retrahat; at non ut arbitrium hominis suis ingratiis compellat.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: 1Cor.4.15; John.1.12

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.