Pars I. De Fide
Quæst. Quidnam iste nobis exponit Articulus?
Resp. Dogmata quattuor. Primum est, Christum illo ipso corpore suo, in quo crucis supplicium vere pertulerat, et in quo postea a mortuis resurrexerat, eodem inquam ipso in cœlum adscendisse, et ad dexteram Patris cum gloria ac laude consedisse. Secundum, qua homo est, illum tantummodo in cœlum adscendisse; namque qua Deus est, semper in cœlo fuit locisque aliis omnibus. Tertium est: Christum humanam naturam, semel ex B. Virgine assumtam, nunquam postea dimisisse, eademque etiam vestitum olim ad judicium reventurum. Sicuti Angeli Apostolis dicebant (Actor. i. 11): 'Hic Iesus, qui a vobis in cœlum receptus est, ita redibit, quemadmodum eum in cœlum ire vidistis.' Quartum quod docet, hoc est: Christum nunc in cœlo tantum esse, non vero in terra eo corporis sui modo, quo olim, dum his in locis agebat, usus fuerat; verum modo sacramentali, quo in sacra cœna præsto est, eundem Dei filium, Deum hominemque, etiam in terra adesse, nimirum per Transsubstantiationem. Quippe substantia panis in substantiam sanctissimi corporis ipsius convertitur; et substantia vini in substantiam pretiosi sanguinis ipsius. Quamobrem sanctam Eucharistiam sic venerari adorareque nos oportet, quemadmodum ipsum Servatorem nostrum Iesum.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Acts.1.11