Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 14

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q14

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Quamobrem omissis ceteris, unum hoc Omnipotentiæ Attributum, in primo Fidei Articulo positum est? Resp. Quoniam illud Essentiæ Divinæ proprietatem quam accuratissime exprimit. Nulla namque res creata omnipotens appellari duas præcipue ob caussas potest: tum quod nihil a se ipso naturam suam habet, sed a creatore suo: tum quod nihil ex mero nihilo quidquam creatum producere ac creare potest: quæ res duæ soli omnipotentiæ divinæ conveniunt. Quod vero omnipotens Deus est, ipsemet in Apocalypsi demonstrat (i. 8): 'Ego sum Alpha, et ego Omega, principium et finis, ait Dominus, qui est, qui fuit, qui venturus est, omnipotens.' Idem ait et Archangelus Gabriel (Luc. i. 37): 'Quoniam non impossibile erit Deo ullum verbum.' Verum enimvero secreta et distincta universalis hæcce potestas Dei atque omnipotentia a voluntate illius et arbitrio est, ita ut non illud omne efficiat, quod efficere potis est; verum id solum, quod vult, et possit et efficiat; teste sacro cantore (Psa. cxv. 3): 'Deus noster in cœlo et in terra, fecit omnia, quæ voluit.' Ille quidem certe sexcenta mundorum millia æque ac nostrum hunc fabricari potuit at noluit. Porro eadem divina omnipotentia summæ perfectioni conjuncta longissimoque intervallo ab imperfectione ac impotentia omni sejuncta existimanda est: ut hoc patescet exemplo. Deus malus esse non potest, non peccare, non mentiri, aut abnegare semet ipsum, teste Paulo (2 Tim. ii. 13; Heb. vi. 18), quia hæ meræ imperfectiones sunt. Quod si aut improbus Deus foret, aut peccando laberetur, aut se ipse inficiaretur: haudquaquam omnipotens esset. Sunt ista enim per se rerum imperfectarum signa. Est itaque plane omnipotens Deus, ex voluntate ac perfectissima bonitate sua; quemadmodum illum concelebrat Propheta, Psalmorum auctor (lxxvii. 13, 14): 'Ecquis ita magnus Deus est, ut Deus noster? Tu es Deus, qui mirabilia solus efficis. Notam fecisti in populis potentiam tuam.' Ad extremum ideo etiam omnipotens sive rerum omnium arbiter moderatorque Deus nuncupatur, quod omnia in potestate et imperio illius sunt, et quod mundum universum nulla difficultate nullo labore ac molimine, solo arbitrio suo, architectatus fuit.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Rev.1.8; Luke.1.37; Ps.116.3; 2Tim.2.13; Heb.6.18; Ps.78.13-Ps.78.14

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.