Pars I. De Fide
Quæst. Quando autem Dei solius hoc esse adfirmas, nosse omnia, occulta videlicet et aperta: quo igitur pacto tum Angeli tum inter mortales Prophetæ eadem cognoverunt?
Resp. Deus per se ipsum abdita et arcana omnia, profundasque hominum Angelorumque cogitationes cognoscit: non illo solum momento, quo cogitantur; sed et ante orbem conditum. Sic enim Scriptura (Sirach. xxiii. 29): 'Oculi Domini millies sole lucidiores sunt; intuentur omnes vias hominum; partesque abstrusas contemplantur.' Itemque loco alio (Sirach. xlii. 19, 20): 'Novit Dominus scientiam omnem, ac intuetur signum seculi. Enunciat præterita et futura; et vestigia rerum occultarum manifestat.' Et Ioannes in Apocalypsi (ii. 23): 'Ego sum, qui corda ac renes perscrutor; et dabo cuique vestrum secundum opera sua.' Si quando autem Angelis ac hominibus occulta futura prænoscere contingit; utique eadem ex divina patefactione cognoscunt, teste Scriptura (Dan. ii. 22): 'Deus est, qui profunda ac abscondita detegit.' Quomodo Elisæo patefecit, id quod servus illius Gehasi clanculum in via a Naëmane abstulerat (2 Reg. v. 26); pariterque Petro apostolo factum Ananiæ et Sapphiræ (Act. v.). Cujusmodi rerum futurarum præsensione Prophetæ omnes instructi fuerunt.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Sir.42.19-Sir.42.20; Rev.2.23; Dan.2.22; 2Kgs.5.26; Acts.5