Pars I. De Fide
Quæst. Secundum quas scripturas ita necesse erat, tum pati Christum atque emori, tum die tertio reviviscere?
Resp. Duplices sacræ scripturæ sunt, quædam veteris legis, quædam novæ. Priores Christum venturum, modumque ipsum, quo genus humanum in salutem asserturus esset, prædixerunt: nimirum passurum, moriturum, e mortuisque resurrecturum. Itaque hæc omnia secundum istas scripturas adimplenda Christo fuere. Rursus ex novæ legis scripturis, isthæc omnia Christum implesse, luculenter confirmatum est, eaque prorsus ratione in mundum venisse, quemadmodum de eo scriptum fuerat. Sicut ipse de semet ipso affirmat (Marc. xiv. 21): 'Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo.' Atque denuo ex inferis in lucem redux, duobus discipulis iter facientibus, dixit (Luc. xxiv. 26): 'Nonne hæc pati Christum oportuit, et intrare in gloriam suam? et exorsus a Mose et Prophetis omnibus, interpretabatur illis, quæ de ipso omnibus in scripturis prædicta essent.' Iam suam veteri testamento apud nos auctoritatem firmitudinemque sartam tectam constare oportere, illud testificatur Apostolus de ipso dicens (2 Pet. i. 19): 'Habemus firmiorem sermonem Propheticum, cui recte ac merito attenditis, veluti lucernæ lucenti in loco obscuro, donec elucescat dies, et lucifer in cordibus vestris exoriatur.' Porro quod eodem modo secundum Scripturas istas hæc perfecta sunt, Evangelistæ omnes nobis confirmant. Confirmat et Apostolus (1 Cor. xv. 3): 'Quod Christus mortuus fuerit pro peccatis nostris secundum Scripturas: quod sepultus sit, quodque tertio die resurrexerit secundum Scripturas; et quod visus sit Cephæ, deinde duodecim (Apostolis), postea plus quam quingentis fratribus simul, quorum plerique ad hunc usque diem in vita sunt, nonnulli etiam obdormierunt. Deinde visus est Iacobo, post Apostolis omnibus. Postremo vero omnium, velut abortivo, visus est et mihi.' Resurrectionem Christi pulchre etiam olim adumbraverat Ionas Propheta, quem typum Dominus noster Iesus Christus ipse sibi accommodat, dum Iudæis dicit (Matt. xii. 39): 'Natio prava et adultera signum postulat, nec aliud illi signum dabitur, quam Ionæ Prophetæ. Quemadmodum enim Ionas tribus diebus tribusque noctibus in ventre ceti fuit: ita filius hominis tres dies noctesque in corde terræ erit'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Mark.14.21; Luke.24.26; 2Pet.1.19; 1Cor.15.3; Matt.12.39