Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 25

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q25

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Quando autem lapsurum Adamum norat Deus, quid ita, quæso, illum condidit? Resp. Non modo lapsum Adami, verum et malitiam Luciferi, priusquam utrumque conderet, planissime scivit Deus. Immo et minutissimas quasque cogitationes, actionesque singulas, quas cogitaturus acturusque aliquando esset. Neque tamen aut peccato hominis, aut improbitate Diaboli, divinam bonitatem suam vinci superarique passus est (Damasc. ii. cap. 27. Adde Dialog. κατὰ Μανιχαίων. p. 542, 556). Itaque ut tanto illustrior illa testatiorque fieret; illum quidem Angelum bonum creabat, qui sua postmodum voluntate ac arbitrio, impius sceleratusque evasit, consimiliter et hominem, Dæmonis instinctu deinde lapsum. Verum enim vero cum homine illum in modum egit Deus, ut per lapsum illius majorem in modum sua effulgeret bonitas; quippe unigenam filium suum in terrestrem hanc vallem demittere poterat, qui carne de Virgine castissima opera Spiritus Sancti adsumta, hominem redimeret; majoreque gloria, quam olim in Paradiso habuerat, exornatum, cum infamia ac dedecore Diaboli, in cœleste regnum suum subveheret. Ideoque nec illud hominis peccatum, ab ipsius creatione Deum deducere atque revocare potuit.

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.