Pars I. De Fide
Quæst. Quodnam secundum Ecclesiæ præceptum est?
Resp. Ut homo Christianus quotannis quatuor statuta Jejunia servet. Primum proximo ante nativitatem Christi tempore, cujus initium a quinto decimo mensis Novembris die ducitur. Secundum, quod magna Quadragesima dicitur, Christo ipsi inedia actum, tradente Scriptura (Matt. iv. 2): 'Et quum jejunasset dies quadraginta noctesque totidem, tandem esuriit.' Tertium sanctorum Apostolorum est, quod mox, exacta sacræ Pentecostes hebdomade, orditur ecclesia. (Claudit die Petri et Pauli, Junii xxix.) Apostolorum autem ideo nuncupatur, quod illo temporis spatio jam ad divulgandum evangelium ituri Apostoli jejunium celebraverunt, id quod ex Actis ipsorum clarum est (Cap. xiii. 3): 'Ubi jejunassent et Deum comprecati essent, manus illis imponebant eosque dimittebant.' Quartum jejunium proxime ante diem emortualem (sive Assumtionis), sanctissimæ Deiparæ, et semper-Virginis Mariæ, agitur. Initium illi Calendis Sextilibus: finis die XV. mensis ejusdem. Porro quarto etiam sextoque cujusque hebdomadis die jejunia observari oportet. Sabbato et die Dominico non item, vetante id canone LXVI. sanctorum Apostolorum; excepto tamen magno Sabbato (quo compositæ sepulcro suo sacræ Servatoris reliquiæ quievere). Sed et XIV. Septembris diem, exaltationi S. Crucis dedicatum, jejunio coli jussit ecclesia, siquidem eo die memoriam passionis Dominicæ recitatis, quæ de ea agunt, evangeliis recolimus. Itemque diem XXIX. Augusti, nimirum ut Ioannis, Christi præcursoris, obtruncationem religiosa inedia celebremus. Ad hæc etiam, ut ne statis quibusdam diebus cibo nos abstineamus, eadem tradidit ecclesia. Puta, a die natali Christi usque ad diem sacrorum Epiphaniorum, totaque Paschali atque Pentecostali hebdomade, ut et illa, quæ Dominicam Septuagesimæ præcedit hebdomada (προφωνήσιμον dicunt). Eaque itidem, quæ inter Sexagesimam et Quinquagesimam interest (Græcis τυρινὴ est). Quæ omnia orthodoxus quisque Christianus bona fide custodire debet.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Matt.4.2; Acts.13.3