Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 61

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q61

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Illo igitur fortasse die universi homines actionum rerumque suarum reddituri rationem sunt, an vero singulatim unusquisque, dum lucis hujus usurarn relinquit, vitæ suæ rationem reddit, atque particulare quoddam exercetur judicium? Resp. Quemadmodum illo extremi judicii die ratio de unoquoque singillatim non exigitur; siquidem Deo res simul omnes per se manifestissimæ sunt, atque ut unusquisque in articulo mortis suæ satis suorum sibi delictorum conscius est: ita eodem prorsus modo post mortem operum suorum remunerationem unusquisque probe novit. Quoniam itaque opera ipsius manifesto patent; patet etiam Dei in illum sententia. Sicuti ait Gregorius Theologus (laudatione funebri fratris sui Cæsarii, p. 56, Bas. 173, Par.): Ego vero sapientum sermonibus adductus credo, bonam quamlibet Deoque acceptam animam, ut e conjugato soluta corpore hinc discedit, confestim intellectu ac contemplatione boni illius, quod ipsam manet, fruentem (quippe eo, quod caliginem antea offundebat, perpurgato jam aut deposito, aut—sed haud scio satis quod usurpem verbum), singulari et mirifica quadam efferri atque exsultare lætitia hilaremque admodum ad Dominum suum properare; dum ita nimirum ex hac vita tanquam ex ærumnoso quodam ergastulo aufugit, et circumjectas excutit pedicas, quibus gravatæ antea mentis alæ deprimebantur; jamque adeo velut imaginando reservatam sibi degustare felicitatem: verum paullo post, ubi cognatum corpusculum, quocum olim ætheriam illam vitam religiosissime vivebat, de terra, quæ illud et dederat, et suæ traditum fidei asservarat, receperit, modo eo, quem solus novit, qui ista duo tum colligavit tum dissolvit Deus; tum una cum illo cœlestis gloriæ hereditatem cernere. Pari ratione de facinorosorum animis e contrario existimandum, illos videlicet extemplo sensum item intellectumque destinatorum sibi cruciatuum habere. Quamvis vero neque justi neque damnati plenam rerum actionumque suarum mercedem ante extremum assequantur judicium: non tamen in uno et eodem omnes statu sunt, nec in unum compelluntur locum. Hinc facile patet, hoc ipsum ante postremum illud judicium sine particulari aliquo judicio non fieri, atque hujuscemodi particulare judicium omnino esse. Quando igitur dicimus, non exigere a nobis Detim vitæ nostræ rationem, tum intelligendum est, non reddi hanc rationem secundum proprium nostrorum judiciorum morem.

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.