Pars I. De Fide
Quæst. Quintum Ecclesiæ præceptum quod est?
Resp. Ut ne legantur Hæreticorum libri, neque fando blasphema illorum audiatur doctrina ab iis, qui in divinis ac humanis literis atque disciplinis inexercitati sunt; ne sermones cum ejusmodi hominibus conferant; ne ad familiaritatem eorum sese applicent, monente Propheta cantore (Psa. i. 1): 'Beatus vir, qui non ambulat in consilio impiorum, et in via peccatorum non consistit.' Et alibi præcipit Scriptura (Tit. iii. 10): 'Hæreticum hominem post unam alteramque admonitionem devita.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Ps.1.1; Titus.3.10