Pars I. De Fide
Quæst. Quid autem duo hæc verba, Lucem de luce, significant?
Resp. Ad hujus rei planiorem intellectum sciendum, geminam esse lucem; alteram creatam, alteram increatam. De creata ita loquitur Scriptura (Gen. i. 3): 'Dixit Deus: fiat lux, et facta est lux.' Et vidit Deus, lucem esse bonam, et distinxit inter lucem et tenebras. At de luce illa increata ita Propheta (Ies. lx. 19): 'Nec amplius sol tibi in lucem diurnam erit, neque exortus lunæ noctem tuam illuminabit; sed Dominus ipse erit tibi lux æterna, et Deus gloria tua. Non enim occidet sol tuus, nec deficiet luna tua: nam Dominus tibi lux æterna erit.' Atque hæc ipsa lux utpote increata hoc loco intelligitur, ut ex verbis in hoc Articulo mox sequentibus dilucide patet: Deum verum de Deo vero; genitum, non factum. Etenim lux creata, de puro puto nihilo producta fuit: at genita lux sive filius de essentia Patris emersit. Unde dicit Apostolus (Heb. i. 3): 'Qui quum sit splendor gloriæ, et expressa imago substantiæ illius, et ferat omnia verbo potentiæ suæ, per semet ipsum purgatione peccatorura nostrorum facta, consedit in dextra majestatis in excelsis.' Eodem modo ipse de se ipso loquitur (Ioh. viii. 12): 'Ego lux mundi sum, qui me sequitur, in tenebris non ambulabit, sed habebit lumen vitæ.' Dicitur vero lux de luce, quod totam Patris essentiam in se ipso habet. Quemadmodum quum lux una de alia accenditur, totam illius naturam accipit. Iam verba, quæ in hoc eodem Articulo adduntur: per quem omnia facta sunt, hoc sensu sunt accipienda, quod, quemadmodum ejusdem naturæ æqualiter Deo Patri consors est, item ex æquo creator sit; non vero sic per ipsum, quasi per famulum aut instrumentum, docente Scriptura (Ioh. i. 10): 'In mundo fuit, et per ipsum mundus factus est, hoc est, ab ipso.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Gen.1.3; Isa.60.19; Heb.1.3; John.8.12; John.1.10