Pars I. De Fide
Quæst. Quot ad hoc Mysterium necessariæ res sunt?
Resp. Primum necesse est, ut ab summi loci ordinisque Episcopo hoc consecretur unguentum. Secundo, ut aptam congruentemque sibi materiam habeat; nimirum oleum, balsamum, unguenta cetera. Tertio, ut e vestigio post baptismum, certis definitisque membris, baptizatum sacerdos inungat, cum hac formula: Signaculum muneris Spiritus Sancti, Amen. Ex hoc Mysterio hi proveniunt fructus. Primum, velut per Baptisma renascimur: ita per sacrum hocce unguentum Spiritus Sancti participes efficimur, confirmamur in fide Domini atque in gratia divina sensim adolescimus, docente Apostolo (Tit. iii. 5): 'Salvavit nos secundum misericordiam suam, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem copiose super nos effudit per Iesum Christum Salvatorem nostrum.' Secundo, quod adjutorio Spiritus Sancti ita confirmamur et corroboramur, ut nihil penitus animæ nostræ spiritualis hostis noster nocere valeat. Denique neque hoc unquam repetitur Mysterium nisi in illis, qui ab nominis Christi ejuratione (ad professionem ejusdem) postliminio redeunt.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Titus.3.5