Pars I. De Fide
Quæst. Numquid vero eidem omnes homines peccato sunt obnoxii?
Resp. Quemadmodum homines omnes durante innocentiæ statu in Adamo fuerunt; eodem modo, ex quo lapsus ille fuit, in ipso omnes collapsi, simul in statu peccati permanserunt. Quamobrem non solum peccato, sed ejus caussa, pœna item tenentur. Quæ pœna hoc Dei edicto promulgatur (Gen. ii. 17): 'Quacunque die de arbore ista comederitis, morte moriemini.' Refert id ipsum et Apostolus (Rom. v. 12): 'Ut per unum hominem peccatum in mundum introiit, et per peccatum mors; quæ hoc pacto in mortales omnes pervasit, quod in illo omnes peccaverunt.' Quapropter etiam in utero materno mox cum hoc peccato concipimur nascimurque, teste sacro Psalte (li. 7): 'Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mea me mater concepit.' Quod peccatum Avitum (sive Originale), appellatur; primum ideo, quod ante illud nullo dum alio peccato infectus homo fuit. Tametsi jam tum per lapsum suum corruptus esset Diabolus; quo etiam instigante, pullulare in homine hoc ipsum avitum peccatum cœpit cui et Adamus, auctor ejusdem effectorque, obnoxius erat, et nos omnes, qui ab illo genus ducimus. Deinde, quod nemo mortalium, nisi cum hac naturæ contagione, concipitur.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Gen.2.17; Rom.5.12; Ps.52.7