Pars I. De Fide
Quæst. Quoniam vero rerum omnium creator Deus est, decetne igitur illum omnibus itidem providere?
Resp. Ita prorsus: quippe a minimis ad usque maxima accuratissime omnia cognoscit, omniumque, quæ fecit, curam separatim singulatimque habet, ut ex verbis Christi facile intelligi licet (Matt. x. 29): 'Nonne duo passerculi asse uno veneunt? et unus tamen ex iis sine patre vestro in terram non decidet. At capitis vestri pili etiam omnes numerati sunt.' Eadem hæc Providentia in Veteri Testamento ore Davidis luculenter explicatur, quum ait (Psa. cxiv. 15): 'Oculi omnium in te sperant Domine, et tu escam illoram tempore opportuno largiris. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal beneplacito.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Matt.10.29; Ps.116.15