Pars I. De Fide
Quæst. Quid tertium est, quod in hoc Articulo docetur?
Resp. Spiritum Sanctum sacræ Scripturæ tam Veteris quam Novæ, genuinum esse auctorem, illamque per manus multorum administrorum ipsum edidisse, eaque re ut Veteris Testamenti Scripturam ita etiam Novi Spiritus Sancti doctrinam esse. Quamobrem quidquid sancti Patres in omnibus universalibus atque particularibus orthodoxis Conciliis quocunque tandem loco habitis statuerunt: id a Spiritu Sancto profectum esse credas oportet; quemadmodum in Synodo sua ipsimet loquuntur Apostoli (Act xv. 28): 'Visum est Spiritu Sancto ac nobis.' Quorum exemplo cetera item orthodoxa Concilia simili modo decreta sua concluserunt.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Acts.15.28