Pars I. De Fide
Quæst. Qui fructus hujus mysterii sunt?
Resp. Primum illud emolumentum est, quod, quemadmodum per peccatum jacturam facimus ejus innocentiæ, quam in sacro baptismate acquisivimus: ita rursus ad illam per pœnitentiam propius accedimus. Et ut per peccatum divina excidimus gratia: ita resipiscendo eamdem recuperamus; atque ut per peccatum in captivitatem diaboli incidimus: ita per pœnitentiam ab illa liberamur. Denique, ut per peccatum pudor terrorque conscientiam nostram invadunt: ita per pœnitentiam redit nobis pax et fiducia ejusmodi, qualem erga parentes suos liberi habent.