Pars I. De Fide
Quæst. Quem in finem instituta sunt mysteria?
Resp. Primo ut signa atque tesseræ verorum Dei filiorum sive Ecclesiæ orthodoxæ, catholicæ et apostolicæ sint. Nam quisquis, ut oportet, hisce utitur mysteriis, is verum et genuinum ecclesiæ Dei membrum est et secundum gratiam Dei filius. Secundo ut certum nostræ in Deum fiduciæ habeamus pignus. Si videlicet in fide bonisque operibus constanter perseveraverimus, tum vitæ nos ac salutis æternæ compotes omnino fore. Tertio ut explorata atque præsentanea habeamus remedia, quibus infirmitates peccatorum nostrorum depellamus.