Pars I. De Fide
Quæst. Quid tenere atque observare Orthodoxus et Catholicus homo Christianus debet, ut æternæ olim vitæ heres fiat?
Resp. Rectam fidem et bona opera. Qui enim hæc duo servat, ille bonus Christianus est, certamque æternæ salutis spem habet teste Sacra scriptura (Jac. ii. 24): 'Videtis, quod ex operibus justificetur homo non autem ex fide tantum.' Tum paullo post (v. 26): 'Nam quemadmodum corpus sine spiritu mortuum est: ita et fides sine operibus mortua est.' Idem alibi divinus ille Paulus adstruit (1 Tim. i. 19): 'Habens fidem et bonam conscientiam: qua repulsa nonnulli fidei naufragium fecerunt.' Et alio idem loco (1 Tim. iii. 9): 'Habentes mysterium fidei in pura conscientia.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Jas.2.24; Jas.2.26; 1Tim.1.19; 1Tim.3.9