Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 46

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q46

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Quidnam tertium iste docet Articulus? Resp. Christum in cruce secundum carnem non vero secundum divinitatem passum fuisse. Nihil enim perpessa fuit Divinitas: non illa cruci affixa fuit: non consputationibus, non alapis os præbuit: non vitam amisit. Quod autem carne sola cruciatus fuit, id manifeste docet Apostolus (Coloss. i. 22): 'Nunc autem reconciliavit in corpore carnis suæ per mortem; ut sisteret nos sanctos et inculpatos et irreprehensibiles coram se ipso.' Ceterum ex quo humanitatem semel assumserat divinitas, nunquam ab ea separata fuit: non tempore passionis mortisque in cruce: non etiam a morte: quamquam enim disjuncta a corpore anima esset; divinitas tamen nec a corpore nec ab anima unquam secessit: unde ipsa etiam in morte una eademque Christi erat persona (Damascen. Homilia in sanctum Sabbatum, p. 292, Pantin.).
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Col.1.22

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.