Pars I. De Fide
Quæst. Quid hic fidei Articulus fideles docet?
Resp. Duo potissimum exponit. Prius, Filium Dei, Iesum Christum, esse Deum sempiternum, de propria Patris natura natum, honore ac gloria Patri æqualem, quemadmodum de se ipse dicit (Ioh. xvii. 5): 'Glorifica nunc me apud te ipsum Pater illa gloria, quam apud te habui, priusquam mundus exsisteret.' Alterum, quod hoc Articulo docetur, hoc est: Iesum Christum esse Creatorem non modo rerum ipsarum sed et temporis et ævi, in quo res ipsæ factæ sunt, dicente Apostolo (Heb. i. 2): 'Per quem et secula fecit.' Sed de rebus (permanentibus) ita loquitur Ioannes Evangelista (i. 10): 'Mundus per ipsum factus est, sed mundus illum non cognovit.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: John.17.5; Heb.1.2; John.1.10