Pars I. De Fide
Quæst. Quodnam tertium Ecclesiæ præceptum est?
Resp. Ut homines ecclesiasticos debita colamus observantia, velut ministros Dei ac sequestres, qui pro nobis apud Deum deprecatores se præbent. Inprimisque illos, qui ut Patres spirituales coufessiones nostras excipiunt, et quos a nobis in salutis negotio consuli fas est. De quo præcepto ita loquitur Scriptura (1 Cor. iv. 1): 'Sic nos æstimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.' Et alibi (1 Thess. v. 12): 'Rogamus vos fratres, ut agnoscatis illos qui laborant in vobis et præsunt vobis in Domino et commonefaciunt vos, ut eos summo in pretio habeatis, in caritate, propter opus ipsorum.' Et loco alio (1 Cor. ix. 13): 'Nescitis, quod qui sacris operantur, ex sanctuario edunt? et qui altari assidue ministrant, cum altari participant? sic et Dominus constituit, ut 'qui Evangelium annuntiant ex Evangelio vivant.' Et rursus (1 Tim. v. 17): 'Presbyteri, qui bene præsunt, duplici honore digni habeantur: maxime, qui laborant in verbo et doctrina.' Nefas vero est profanis et laicis hominibus in munia spiritualia inferre se atque immiscere, dicente Apostolo (Gal. vi. 1): 'Fratres, si forte occupatus aliquo lapsu homo fuerit, vos qui spirituales estis instaurate hominem ejusmodi in spiritu lenitatis.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: 1Cor.4.1; 1Thess.5.12; 1Cor.9.13; 1Tim.5.17; Gal.6.1