Pars I. De Fide
Quæst. Quinam locus peculiariter animabus eorum destinatus est, qui in gratia Dei vita concedunt?
Resp. Animæ hominum, quæ hoc mundo egredientes in gratia apud Deum sunt criminumque suorum pœnitentiam egerunt, locum suum in manibus Dei habent. Sic enim sacra loquitur Scriptura (Sap. iii. 1): 'Animæ justorum in manu Dei sunt, nec attinget eas cruciatus.' Nuncupatur earum locus etiam Paradisus, quomodo Dominus noster Christus latroni in cruce dixit (Luc. xxiii. 43): 'Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.' Vocatur et sinus Abraami, uti scriptum est (Luc. xvi. 22): 'Contigit autem, mori pauperem, et deferri ab Angelis in sinum Abraami.' Dicitur etiam regnum cœlorum, secundum dictum Domini (Matt. viii. 11): 'Dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abraamo, Isaaco et Jacobo in regno cœlorum.' Nihil igitur erraverit, quisquis locum illum aliquo istorum nominum, quæ recensuimus, nominaverit; modo ut recte intelligat, esse animas in gratia Dei et in regno cœlesti et ut hymni ecclesiastici canunt in cœlo.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Wis.3.1; Luke.23.43; Luke.16.22; Matt.8.11