Pars I. De Fide
Quæst. Personales Dei proprietates quæ sunt?
Resp. Proprietates personales in Divinis illæ sunt, quibus ita ab se invicem sanctissimæ Trinitatis personæ distinguuntur, ut quod una est, alia esse nequeat. Scilicet persona Patris haudquaquam Filii persona est, quoniam Pater a nullo genitus est; sed Filius ante ævum omne essentialiter a Patre genitus est; dicente Scriptura (Psa. cx. 3): Ex utero ante luciferum genui te, Pater itaque et Filius et Spiritus Sanctus: et rursus ingenitum et genitum et procedens: hæc sunt, quæ personas divinas discriminant; non vero essentiam, quæ in semet ipsam haud unquam distinguitur: verum a rebus creatis duntaxat secernitur. Iam vero nullo modo una et eadem geniti pariter et ingeniti esse potest persona. Idem de Spiritu Sancto sentiendum est, qui de essentia et natura Patris absque ullo temporali principio hoc est ab æterno procedit, patrique ac Filio consubstantialis est; sed sua personali proprietate, quod a Patre emanat, ab eodem distinguitur. Uti rursus a Filio; quod non ut Filius per modum generationis, verum per modum processionis, ab eodem illo Patre exsistit. Sunt igitur sibi mutuo coëssentiales Filius ac Spiritus Sanctus: quod ab eadem illa Patris natura ambæ hæ personæ sunt. Patri vero omnino consubstantiales sunt; quandoquidem de ipsa illius natura ortum ducunt. Qua de re ita disserit Gregorius Theologus (Orat. XXIII. εἰς Ἡρωνα, p. 422): Commune hoc equidem Filio ac Spiritui Sancto est, quod utraque persona a Patre oritur. Sed illud Patri proprium, quod genitus est: et Spiritui Sancto, quod procedit. Præterea etiam personalis Filii proprietas universa adsumtæ humanitatis œconomia est, quam neque Pater neque Spiritus Sanctus in se suscepit. Hoc pacto unum natura Deum in trinitate personarum credere nos et confiteri, Sancta, Catholica et Apostolica docet Ecclesia. De quo lege primam Synodum Nicænam ac secundam eamque œcumenicam Constantinopolitanam.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Ps.111.3