Pars I. De Fide
Quæst. Numquid aliud est, quod de Deo rebusque ab eo creatis ex hoc Articulo disci possit?
Resp. Quidquid boni animo atque cogitatione complecti potes, id omne Deo summe bono, ut causæ ac principio, adscribe. Contra quidquid malum est, id peregrinum longeque a Deo remotum esse non tam locali quam essentiali distantia, scito. De re creata vero sic habe: Bonam esse, quatenus ab optimo illo creatore producta est; sed cum hoc discrimine, ut mala fiat intellectu et libertate arbitrii prædita res creata, quando a Deo desciscit. Non quod ejusmodi condita fuerit; sed quod per opera rationi dissentanea talis evadat. At irrationabilis, quoniam arbitrii libertate caret, modis omnibus naturæ suæ bona est.