Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 49

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q49

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Inter hæc quæ modo dicta fuere, suborta mihi cupido noscendi, quonam sane loco anima Christi post excessum e corpore ante resurrectionem egerit? Resp. (Ex Damasc. in sanctum sabbatum, loc. cit. sup. pag. 113). Anima Christi, quamquam corpore suo tum exsoluta, usque tamen juncta manebat divinitati, quacum etiam ad inferos descendit, tametsi nihil hoc (hujus Articuli) loco de isto negotio innuitur. Sed certum illud tamen contestatumque ex tot ecclesiæ hymnis, qui de eo agunt, habemus, quod nimirum simul anima et divinitate sua ad inferos descendit Christus. Inprimis autem rem sigillatim exprimit hoc Ecclesiæ Troparium: Tu corpore in sepulcro: tu anima apud inferos, ut Deus: tu in Paradiso cum latrone: itemque in throno gloriæ cum Patre ac Spiritu, Christe, fuisti, qui cuncta imples, ipse incircumscriptus. Simul ereptas orco sanctorum Patrum animas Paradiso intulit, quibuscum etiam latronem, qui in cruce pendens in ipsum crediderat, introduxit.

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.