Pars I. De Fide
Quæst. Quidnam hic Articulus docet?
Resp. Res quatuor. Primo, fillium Dei nostræ salutis caussa de cœlo, ut olim pollicitus fuerat, in uterum purissimæ virginis Mariæ descendisse; quemadmodum de semet ipso loquitur (Ioh. iii. 13): 'Nemo adscendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, filius hominis.' De cœlo autem descendit, non ut locum mutaret, quippe qui ut verus Deus ubique locorum adest, resque omnes implet, sed quoniam sic majestati illius placuit, humiliare semet ipsum, adsumta humanitate. Secundo docet hic Articulus, dominum nostrum Iesum Christum induisse veram non apparentem quampiam aut imaginariam humanitatem. Nempe illo temporis articulo in utero beatissimæ virginis corpus illius formabatur, quo ipsa Angelo respondens (Luc. i. 38): 'Ecce me, inquit, ancillam Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.' Tum illico perfectus homo membris omnibus animaque rationali, junctim cum divinitate, exstitit (Damascen. iii. 1). Et in una eademque persona verus Deus verusque homo erat. Sed et illibata virgo mox Deipara agnita ac comperta fuit, quemadmodum ipsi Elisabeta dixit (Luc. i. 43): 'Unde vero istuc mihi, quod mater Domini mei ad me venit?' Ad hæc illud etiam scitu nobis necessarium est, quod neque divinitas in humanitatem conversa sit, neque humanitas in divinitatem; sed manserit natura utraque absoluta, cum proprietatibus suis omnibus, in persona una; peccato tamen, quod ad humanitatem attinet, excepto.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: John.3.13; Luke.1.38; Luke.1.43