Pars I. De Fide
Quæst. Quartum Ecclesiæ præceptum quodnam est?
Resp. Ut quatuor quotannis delicta nostra sacerdoti recte atque ex ordine creato confiteamur. At qui in pietate ac religione longius progressi sunt, singulis mensibus noxas suas expiant. Simpliciores minimum semel in anno, videlicet tempore sanctæ Quadragesimæ, lustralem peccatorum suorum confessionem edere debent. Morbo oppressi id ante omnia operam dabunt, ut quam primum conscientiæ suæ maculas earum confessione cœnæque sacræ participatione eluant; prius tamen summa cum reverentia rite usurpato sacro chrismate.