Pars I. De Fide
Quæst. Numquid vero in eodem beatitudinis gradu, postquam e vita excesserunt, collocatæ Sanctorum animæ sunt?
Resp. Quoniam animæ non in uno et eodem gratiæ divinæ gradu ex hoc mundo emigrant; pari modo, postquam hinc emigrarunt, non in uno eodemque beatitatis gradu consistunt; Christo ipso his illud docente verbis (Ioh. xiv. 2): 'In domo Patris mei multæ sunt mansiones;' et alibi (Luc. vii. 47): 'Remissa sunt multa illius peccata, quoniam dilexit multum; at parum diligit, cui parum remittitur.' Consimiliter et Apostolus ait (Rom. ii. 6): 'Quod redditurus sit cuique secundum opera sua.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: John.14.2; Luke.7.47; Rom.2.6