Pars I. De Fide
Quæst. Quid de iis vero judicandum, qui decedentes in offensa apud Deum sunt?
Resp. Horum alios, ultimo peracto judicio, gravioribus, alios levioribus, sed æternis omnes tormentis cruciatum iri, dicente ita Scriptura (Luc. xii. 47): 'Servus ille, qui novit voluntatem Domini sui, neque tamen præparavit fecitque secundum voluntatem illius, vapulabit multis. Sed qui non cognovit et plagis tamen digna admisit, paucis vapulabit.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Luke.12.47