Pars I. De Fide
Quæst. Quodnam quintum et Mysterium?
Resp. Quintum Mysterium Pœnitentia est, quæ vera quædam penitusque infixa tristitia est, ob ea, quæ in se quisquam admisit peccata. Quæ cum firmo animi proposito emendandæ in posterum vitæ suæ, plenaque voluntate observandi efficiendique, quidquid mulctæ suppliciique irroget sacerdos, pater suus spiritualis, illi accusatorie detegit. Hoc Mysterium tum potissimum valet vimque exserit suam absolutio peccatorum per sacerdotem secundum constitutionem atque morem ecclesiæ conceditur. Quippe ut delictorum suorum veniam quispiam consequitur; extemplo omnia illius peccata a Deo per sacerdotem illi remissa sunt, secundum Christi ipsius verba qui dixit (Io. xx. 23): 'Accipite Spiritum Sanctum, si quorum peccata remiseritis, remittuntur illis; si quorum retinueritis, retenta sunt.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: John.20.23