Pars I. De Fide
Quæst. Quodnam sextum est, quod hic tractat docetque articulus?
Resp. Quoniam mentionem crucis Christi, in qua Christus mortuus est nosque in salutem vindicavit, hic facit articulus: eo et nobis ansam de cruce commentandi offert, de qua hunc in modum Paulus Apostolus disserit (Gal. vi. 14): 'Absit a me ut gloriari velim, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.' Et alio loco (1 Cor. i. 18): 'Sermo crucis iis, qui pereunt, stultitia est: at nobis, qui salutem consequimur, potentia Dei est.' Multis igitur magnisque de causis venerabilis nobis crux erit, ut peculiare quoddam signum Christi, cui virtus mirifica fugandi dæmonum impressa est; siquidem effuso in illam sanguine filii Dei, qui et animam in ea efflabat, imbuta fuit. Qua de re ita dicit S. Cyrillus, Episcopus Hierosolymitanus (Catechesi XIII.): Quando venerabilis crucis signo nosmet ipsos signamus, tum Diabolus recogitans secum, Christum Dominum propter salutem nostram potentiæque diabolicæ exstirpationem cruci clavis suffixum fuisse, diutius præsens esse crucisque sufferre vim nequit; sed fugit a nobis, nec ulterius nos pertentat, maxime quoniam simul sanctissimum Servatoris Christi invocare nomen solemus. Est igitur necesse, ut crucis signum in nobis sæpe frequentemus, quoniam nimis frequentes dæmonis persentiscimus tentationes, quas haud alio profligare modo possumus, quam signo vivificæ crucis et seria invocatione nominis Iesu Christi. Quo modo non solum a nobis ipsis insultus dæmonum arcemus; sed a reliquis etiam omnibus rebus nostris, ut ab esculentis potulentisque, a vasis, aliisque quibuslibet. Quapropter ita idem ille Cyrillus docet (loco eodem): Fac venerabilis crucis signum, dum edis bibisque, dum sedes, aut stas; dum loqueris, aut ambulas. Nullam cœptabis rem, nullum opus, nisi facto prius venerabilis crucis signo, domi, in via, diu noctuque omnibusque in locis.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Gal.6.14; 1Cor.1.18