Pars I. De Fide
Quæst. Secundum hoc Articulo contentum, quid est?
Resp. Christum sine ullo peccato peccatorum nostrorum pœnas luisse, teste Petro Apostolo (1 Pet. i. 18): 'Cum sciatis vos non caducis rebus, auro argentoque, redemtos esse a vana vestra vivendi ratione per majores tradita sed pretioso sanguine Christi, velut agni immaculati et incontaminati.' Similiter et Ioannes Baptista testator, Iesum, qui insons omnino et ab omni peccati contagione intactus esset, nostra ob peccata supplicium pertulisse; ita enim ille (Ioh. i. 29): 'Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi.' Pertulit vero sua plane sponte atque voluntate, quemadmodum ipse dicit (Ioh. x. 18): 'Potestatem habeo ponendi animam meam, habeo item potestatem recipiendi eam.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: 1Pet.1.18; John.1.29; John.10.18