Pars I. De Fide
Quæst. Quænam Essentiales Dei Proprietates sunt?
Resp. Essentiales Dei Proprietates illæ sunt, quæ in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum æqualiter conveniunt. Nimirum esse Deum, esse æternum, carere omni et principio et fine, bonum esse, omnipotentem, creatorem, futuri providum, perspectare res cunctas, cunctis præsentem adesse, cunctas implere, infinitum esse et incircumscriptum, omniumque tum occultorum tum manifestorum gnarum. Atque ut paucis rem verbis complectar, præter personales, quas diximus, proprietates: ingenitum esse, sive Patrem, ceterarumque personarum causam: genitum esse, sive Filium, verbumque carne vestitum: atque procedere, sive Spiritum Sanctum esse; quidquid sane de Deo dicitur, id omne proprium naturæ divinæ attributum est: et æqualiter, nulloque prorsus discrimine, tribus commune personis.